carmen de destructione Mediolani

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1886


O dolor, o damnum! cadis inclita Mediolanum

Seditione, fame, septenni traderis hosti.

Emulus exultat, satiatus sibilat anguis.

Te super exclamat: "Iam non est! Vicimus, euge"!

5

At nimis admirans miseranti voce viator,

"Heccine", dixit, "eras? Tune illa tremenda superbis

Regibus et populis, Latii fortissima dextra,

Italie robur, furiosis ictibus umbo?

Qualiter ergo iaces? Quali modo pulvere dormis?

10

Vnde tibi facies tam tristis et exterus horror

Lumine, fronte, genis, labiis quoque, corpore toto?

Nunc ubi priscus honos, ubi nunc color optimus olim,

Dic, ubi nunc species, ubi flos, ubi gloria mundi?

Terra, mare stupeant, elementa stupescite mundi,

15

Pulvere strata iacet quia gloria Mediolani!

Quis sapiens, demon, magus, incantator, aruspex,

"Hoc ita", dixit, "erit"? Set tu tot passa labores

Et tantis subtracta malis casusque sinistri

Conscia forte tui, ductus licet altus ab imis

20

Suspiret sermone dolor, tamen incipe, queso,

Dissere per causas quod sic miserabile miror".

"Nil mireris, homo, quia cuncta sub orbe iubentur

Ordine fatorum tandem labefacta perire.

Quicquid Theba fuit, quicquid Troiana iuventus,

25

Quicquid Roma potens, rota mendacissima stravit.

Experienda fui fortune fraudibus iisdem.

Sic cadet unda sequens venientque novissima tandem.

Terra, mare stupeant, elementa stupescite mundi!

Iam nichil est in eis nisi ventus, fumus et umbra.

30

Quid cum fratre suo sibi iactet Cinthia tempus?

Millia seclorum stragi dabit una dierum.

Nil sibi iuris habet fluvialis machina mundi.

Iam venit atra soror, repetat sua fata necesse est.

Iam furit exactrix, iamdudum prodiga mundi

35

Diripit orbis opes concessaque iura reposcit.

Iam tremit hanc mundus, sua iam dispendia plorat,

Se videt absumi putrefactaque membra perire.

Iam dolor ascendit, gemitus suspirat acerbos,

Iam prope singultus referens preludia mortis.

40

Est etiam quedam dominarum follior omni

Imperitans rebus et dictans iura caducis.

Hec rota fortune est nimium levis atque rotunda,

Et lasciva nimis, nimis uncta nimisque superba,

Cursitat ad superos statimque recurrit ad imos,

45

Ludit et in miseris et nunquam lassa quievit.

Ecce quot erumnis mundum Fortuna fatigat

Et mortale genus quam vanida gloria pascat.

Miles et orator sapientia, clerus ad astra

Me simul abstulerant, quam risit gloria mundi.

50

Ipsa modo miseranda probo nimis omnia vana.

O michi, quam sapiens et adhuc miranda videris,

Quam lacerum corpus, quantum tua lingua venustat.

Quero tamen, que causa mali, que torva Megera

Tot populos inflans sic in tua damna retorsit.

55

Quero quidem causam, nam belli mille paratus,

Insultus primos, loca multa redacta favilis,

Innumeras cedes, passim sine lege rapinas,

Fraudibus, insidiis, armis, sudore virili

Opida strata solo, deiectas vertice turres,

60

Naribus, aure, manu, pedibus mutilata virorum

Millia, certatim fossi ludibria vultus,

Alternis laqueis pendentia militis ora,

Eventus belli varios longosque labores,

Quin etiam facinus quod barbarus orreat omnis,

65

Monstra nefanda nimis, spectacula dura parentum,

Scilicet insontes pueros data pignera pacis

Consortes fidei, fidei quoque signa gerentes,

Quales sepe fuit feritas miserata leonum

Ignis et erubuit Caldei vasta vorago,

70

Ad lapidum fulmen puerilia membra revinctos

Sub nive, sub pluvia positos, sub sole, sub astris,

Mox et in ora patrum missos miseranda suorum

Cum domini signis lapidoso fulmine fractos.

Quod scelus et Pharii superavit monstra tyranni

75

Et Diomedis equas tot matrum luctibus altas

Aut etiam Siculi succensa metalla iuvenci.

Hec, inquam, tot plena malis tua prelia monstras,

Set famis et stimulus et scisma quod inter obortum

Omne malum superans tandem tua menia stravit,

80

Hec satis audivi nec quero retexere longa.

Quo modo sic memoras, o quantum miror, amice,

Quisquis es? Vnde tibi, peregrinus namque videris

Cultor et extreme faciem signantis arene.

Hei michi quod signum, que lingua, quis aeris huius

85

Presul ad usque nigros mea vulnera detulit Indos.

Hec prius expedias, satis ad quesita redibo

Responsura tibi, dic quo modo noveris ista.

Sedibus e variis docuit me Fama volasse

Innumeras gentes, volucrique per aera saltu

90

Alta sedens curru, tremulo comitata cliente,

Effrenis subvecta rotis discursibus implet

Aerios campos variis confisa loquelis.

Sepe tuum miserata malum tua bella canebat.

O quanto strepitu quantoque sub axe boatu

95

Sepius his nostras verbis conterruit aures:

"Viribus imperii totis iuratur in arma

Degeneratque prior gravitas Latialis, at illa

Transalpina domus viduatur amore furenti.

Ad Latii crassatur opes imposta iuventus.

100

Tuque sub Augusto duo sceptra, Lemane, tulisti:

Armigravem Renum, precium diadematis urbem.

Gens etiam faretris et acuto nota galero

Impia, bruta nimis, calamorum millia portat.

Nec tamen hiis sese valet exsatiare tyrannus

105

Nequicieque modos omnes expendit in uno.

Eloquar an sileam, quid monstra tyrannica temptent?

Ha scelus infandum, quod nulla nec orreat auris,

In pecudem brutescit homo ratione relicta.

Impiat ora, manus, tumidusque superbit ad astra,

110

Erigit ecce sibi statuam Babilonius heros.

Imperat, edicit, populusque coactus adorat.

Privat honore bonos et iniquis premia solvit.

Mactat honore malos flammisque recenditur insons.

Vna columba gemit, sceleratus adulterat illam

115

Infami numero, celumque remiscet Averno.

Omnia confundit, perit et reverentia celi,

Mors furit in terris, ubi preminet ebria virtus.

Quid puer in populum, quid contra millia solus?

In consorte suo iam vester seviat ensis,

120

Set quod in usque Deum vos efferat impius ardor,

Non pudet incepti, quod et omnibus una sititur

Ambrosiana domus tantisque lacessitur armis?"

Talia Fama loquens dum sic clamaret ubique,

Orruit ipsa sibi tenuesque refugit in auras.

125

Ergo tuis tantisque malis narranda per evum

Scire velim, quis in arma Deus, quis Syrius ardor,

Scorpio, Saturnus, que Martis prodiga virtus

Seu furor infernus Stigiaque palude vaporans

Eumenis evomuit tot bella, tot arma, tot hostes,

130

Tot scelerum segetes, tot retia demoniorum?

Totne Megera viros vomuit, tot gurges abyssi

Ructavit populos? Dic tu tot millibus unam

Strata malis causam, si verum conscia nosti.

Heu nimium tibi vera loquar. Non Syrius ardor,

135

Scorpius aut aries, non Mars nec avara supremi

Stella senis, set iusta mei sententia patris,

Quem nimis offendi, tottot dedit arma furori.

Vrbs ego nam fueram multis clarissima seclis,

Pallade, Marte, viris, opibus nimis alta ferebar.

140

Ortus et occasus, mare, flumina, sexus uterque,

Omnia laude meum tulerant ad sydera nomen.

Heu michi, quam varias variat sors leta figuras,

Quam lete segeti dedit hec pinguedo ruinam!

Ecce superba tumens, gradiens cervice supina,

145

Alta superciliis, potui nescire quid essem.

Nam male cauta tamen tam splendida munera patris

Post mea terga dedi, vitiis quoque colla subegi.

Sanguis, adulterium, periuria, fama, rapine,

Hec sunt, que Domino tantis ingrata rependi.

150

At pater et dominus miserandus, blandus et asper,

Quique bipennifero grave fulgorat ore superbis,

Patre tamen melior, domino moderatior omni,

Iudicii parcus, venie largissimus hosti,

Tartareos ignes levibus dum pensat habenis,

155

Me prius indomitam manibus conclusit iniquis.

Hinc puto quod Dominus permisit sceptra tyranno.

Non ego cognovi: sic penas denique solvo,

Ipse nec agnovit, quod et esset virga furoris.

Virga furoris erat: baculi tamen arsit in ira

160

Excedensque modum plus iusto perstitit Assur.

O quam dira lues, quam diro crina cometa

Orruit in superis, ubi follibus ambitionis

Extumuit princeps ac prevalet ira potenti.

Tunc redit Anthiocus, redeunt ad funera fratres,

165

Tunc redit Herodes, redeunt ad sceptra Nerones.

Altus enim sceptris, dominandi felle recoctus,

Faucibus accensis varias impectorat iras,

Dumque potestati nimium delaxat habenas,

Sordida sorde trahens parit, auget ubique ruinas.

170

Hinc seges scelerum fremit, hinc Babilonia pestis,

Complicat hinc serpens spirans et retia mortis.

Hinc ego sic iaceo; sic una tot ictibus intus

Tandem succumbo, ferri quoque iura resigno.

Si tamen expectas, que prima retorsit Herinis

175

In me tot furias: tellus, mare, sydera dicent,

Filius invidie Lombardus adegerit illas.

Ha video, video, vere fuit invida pestis

Propria Lombardi, que tot portenta malorum

Traxit ad excidium tibi, nobile Mediolanum.

180

Lombardi Bardi, que vos concordia demens

Egit in has furias, ut vestro robore fracto

Sub iuga vos omnes sic barbarus angeret hostis?

Ha miseri, miseri, sic fracti fluminis aptos

Edomat ira canum miserosque retractat in usus.

185

Sic levior, sic error agit, sic impia proles

Viperei fetus rupere cubilia matrum.

Tu tamen in populis urbs florentissima quondam,

Spes Latii, Romana salus, pars inclita mundi,

Spem tibi ne tollas: nam desperare salutem

190

Triste nefas miseris et proxima mortis ymago:

Sors vero si certa fuit, si firmiter hesit,

Certior inde satis sors et tibi leta redibit.

Spes etenim magnas iam sepe recondidit urbes

Consilioque suo populis et honoribus auxit.

195

Spes urbem sanctam templum murosque refecit.

Non negat Eufrates nec fertilis accola Nili;

Spes Romana suo reparavit menia civi,

Vtque referret opes tulit exulis arma Camilli.

Ha quotiens, quotiens mirandis cladibus olim

200

Punicus ille leo, Romani sanguinis haustor,

Alpibus edomitis digitalia signa triumphans,

Calce reconculcans aquilas et colla Quirini,

Ha quotiens miseram viduavit civibus urbem!

Non modo forte suam iactaret Romulus arcem,

205

Nec modo spiraret Romani nominis aura,

Ni miseri civis tunc Spes miserata ruinam

Armasset iuvenem servusque coisset in armis.

Subvenit hec victis pia semper tristibus augur,

Inque mali medio prior et bona nuncia portat.

210

Excitat hinc animos, dat vires, vindicat arma,

Prosilit in campum belli, subit ipsa periclum.

Pro miseris pugnat, pro victis bella resumit,

Ensibus et mediis nunquam nisi leta videtur.

Parturit hanc vindicta prior, set stella ministrant

215

Condicio victi, victoria proxima semper.

His tribus ex stimulis audaci milite pugnans

Vincit victores et victis victor ovatur.

Quid dicam de spe varia, spes preminet arte,

Militat, edificat, sitit et ieiunat et orat,

220

Et serit et plantat, terre, maris equora sulcat.

Sepe retemptat idem studiorum sedula cura,

Sarcit item tabulas itidemque renavigat undas:

Tandem fine suo veniens felicior aura

Mane serena refert et nubila sidere pensat.

225

Hanc precor, ergo ducem, precor, hanc secteris amicam.

Blanda quidem tibi semper erit reprimetque dolores,

Hac promissa dabit melioris nuntia forme.

Hoc tamen interea sanctum reverere flagellum,

Nam pater iste tuus, quem diligit, ipse flagellat.

230

Virga paterna fuit, non duri vindicis ensis;

Temperat illa minas, hic fortius aggerat iras;

Hic tonat, illa vocat, hic fulminat, illa coronat.

Hac Deus esse pater, pater hoc Deus esse probatur.

Hinc mors, inde salus, furor hinc, amor emicat inde.

235

Non furor ergo fuit, non sanguine tincta bipennis,

Virga fuit: medicina fuit referetque salutem.

Pallor habet faciem, viret in precordia sanguis,

Os tenet offitium, satis hec sunt signa salutis.

Nec tu sola iaces, sicut prius ipsa tulisti,

240

Sepe set innumeras similis fortuna rotavit.

Si decumana suis te stravit viribus unda,

Confortare tamen, mediis evaditur undis.

Tu modo ne dubites nec plaga remurmuret unquam:

Arguit unda Petrum, populum vastaverat ignis,

245

Ergo memento tui gratesque repende parenti.

Qui dedit, hic aufert; qui vulnerat, ille medetur.

Visus hebes fuerat, vitiaverat ora senectus:

Sol acuet visum, lapis immoderata recidet;

Risit flore novo sedatis imbribus estas,

250

Et mala sic febris fugiens meliora reportat.

Ergo lava lacrimas, speciem vestire priorem.

Nam rota si scandat, referent meliora ruine.

Exue iam nebulam facie, caput erige sursum.

Ne timeas, gravis unda fugit, spem perdidit hostis.

255

Nidum stravit humi, set pullos extulit aer:

Vere novo validi stratum geniale parabunt.

Palluit icta parens, catulos tamen abdidit antrum.

Pectora firmati rediment sua damna leones.

Plus ego plura loquens tecum, miseranda, manerem,

260

Set tu fessa doles; me cogit et Hesperus ire.

Versiculum cecinit, quem montibus indicat ara,

Quem promissa cibant, quem gratior induat aura.